라틴어 문장 검색

pulsum solito quem gramine vietor iussit ab erepta longe mugire iuvenca, cum profugo placuere tori cervixque recepto sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus, bella cupit pastusque et capta armenta reposcit iam pede, iam cornu melior - pavet ipse reversum victor, et attoniti vix agnovere magistri - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권119)
ut Notus et Boreas gemino de cardine mundi, hic nive Rhipaea, Libycis hic pastus harenis, bella cient:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권52)
Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 2:1)
qui fessus tandem uxoris vocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 309:1)
qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 112:1)
Num cucumis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 262)
iam hercle ire vis, mula, foras pastum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 114)
sine ire pastum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 548)
pastus pro 'pastum', nam supra ait 'quem':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7101)
sane 'hic cucumis' 'huius cucumis' declinatur, sicut 'agilis', secundum idoneos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1224)

SEARCH

MENU NAVIGATION