라틴어 문장 검색

Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit desiderioque Romuli postea regem flagitare non destitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 36:1)
audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:1)
peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 9:4)
placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 7 9:5)
dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 5 7:4)
fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:2)
quorum quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:9)
Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybitano, valdeque ab eo observor cognovique dignum et patre et avo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 34 1:1)
haec enim pulchritudo etiam in terris patritam illam et avitam, ut ait Theophrastus, philosophiam cognitionis cupiditate incensam excitavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:1)
"vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est occipiti caeco, posticae occurrite sannae."
(페르시우스, 풍자, satire 147)
mihi festa luce coquatur urtica et fissa fumosum sinciput aure, ut tuus iste nepos olim satur anseris extis, cum morosa vago singultiet inguine vena, patriciae inmeiat vulvae?
(페르시우스, 풍자, satire 654)
C. PLINIUS AVITO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 61)
Illud plane non triste solum verum etiam luctuosum, quod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in nave, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus - nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum moreretur, pertinent ad hos qui supersunt -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 3:1)
Domus patricia, pater honestissimus, mater pari laude;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:2)
Omnia mihi studia, omnes curas, omnia avocamenta exemit excussit eripuit dolor, quem ex morte Iuni Aviti gravissimum cepi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION