라틴어 문장 검색

nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:7)
Quae primum bene parta sit nullo neque turpi quaestu neque odioso, deinde augeatur ratione, diligentia, parsimonia, tum quam plurimis, modo dignis, se utilem praebeat nec libidini potius luxuriaeque quam liberalitati et beneficentiae pareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:3)
Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:4)
Iam de artificiis et quaestibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint, haec fere accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:1)
Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:2)
Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:3)
sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:4)
multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:4)
posse enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniae fructus maximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:4)
Habere enim quaestui rem publicam non modo turpe est, sed sceleratum etiam et nefarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 102:2)
Ipse ille Mucius paterni iuris defensor et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 244:1)
Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso patrimonio dixit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 223:1)
Patrimonione augendo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:12)
Quae neque est in te, et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:9)
Deploravit enim casum atque orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION