라틴어 문장 검색

C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patronus propemodum diligentissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:1)
Huius si vita, si mores, si vultus denique non omnem commendationem ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:2)
His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum - sine doctrina, sine ingenio - aliquem numerum pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:1)
prudens, acutus, minime incautus patronus, in causis cognoscendis componendisque diligens, magni laboris, multae operae multarumque causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:4)
Has ille tenens et paratus ad causas veniens, verborum non egens, ipsa illa comparatione disciplinaque dicendi iam in patronorum numerum pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:4)
Roscio dicta tantum commendationis habuit ut non ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:4)
Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec impor- tuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem turba patronorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:2)
Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:3)
Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:1)
quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 87:2)
Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 2:1)
patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 31:1)
Sex igitur hae sunt simplices de summo bonorum malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor defensae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 29:1)
multis etiam sensi mirabile videri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:2)
Nec vero desertarum relictarumque rerum patrocinium suscepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION