라틴어 문장 검색

Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci mala vino lavere, aut exanimari metuentis patruae verbera linguae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 121)
'sive ego prave seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi':
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:6)
nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope maximarum artium scientiam amplexa sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 5:2)
qua de re memini narrasse mihi Secundum , aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 174:3)
si ista, cuiuscumque modi sunt, quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장10)
Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 48:1)
Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult " tanto melior" quam "tanto felicior."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:3)
Ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 1:4)
uterque patruus est, uterque pater est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 4:13)
recitauit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo putaui.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 17:4)
mouit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 18:2)
expectaui donec patruus ad me ueniret, et nunc expectabo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 19:16)
Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas debiturusque sis ;
(세네카, 행복론, Liber II 160:2)
Caesar patruus meus Drusum Germanicum patrem meum, minorem natu quam ipse erat fratrem, intima Germaniae recludentem et gentes ferocissimas Romano subicientem imperio in complexu et in osculis suis amisit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:2)
ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit, favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION