라틴어 문장 검색

Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I69)
Consulit ictericae lento de funere matris, ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem efferat et patruos, an sit victurus adulter post ipsam:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI279)
quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula, sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartam sanguine coniugii, nullis aconita propinquis miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes, Troica non scripsit, quid enim Verginius armis debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba, quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII91)
"instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum coniugium in multis domibus servavit adulter."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX37)
nos animorum inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X144)
e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν figendum et memori tractandum pectore, sive coniugium quaeras vel sacri in parte senatus esse velis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI12)
Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 13:1)
Igitur in ultionem patris ac patrui missus cum exercitu Scipio, cui iam grande de Africa nomen fata decreverant, bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, pusilli illam iam Annibalis eruditricem - incredibile dictu - totam a Pyrenaeis montibus in Herculis columnas et Oceanum recuperavit,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 37:1)
Igitur quasi novam integramque provinciam ultor patris et patrui Scipio ille mox Africanus invasit, isque statim capta Carthagine et aliis urbibus, non contentus Poenos expulisse, stipendiariam nobis provinciam fecit, omnes citra ultraque Hiberum subiecit imperio, primusque Romanorum ducum victor ad Gades et Oceani ora pervenit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 7:1)
et si iam nostro sentit de corpore postquam distractast animi natura animaeque potestas, nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque corporis atque animae consistimus uniter apti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:3)
Undique collatis in robur Caesaris armis, Summa videns duri Magnus discrimina Martis Iam castris instare suis, seponere tutum Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli Occulere.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:1)
A sene sed postquam patruo venere trecenta, Sobrius a thermis nescit abire domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXX3)
'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, partoque ibit regina triumpho, coniugiumque domumque patres natosque videbit, Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr31)
duplici enim ratione divinos honores meremur, dearum coniugio et convivio deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 792)
ergo quoniam Aeneas in partem regni admittetur a Didone per occasionem coniugii, idcirco haec poeta praemisit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 22310)

SEARCH

MENU NAVIGATION