라틴어 문장 검색

non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde nec radicitus e vita se tollit et eicit, sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:2)
eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis adventu validique leonis atque intempesta cedebant nocte paventes hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:21)
Nam facundum et eruditum virum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatis meum in locum invitari imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 7:2)
Si aut me, inquit, Evangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:1)
Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpae, Descendam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 6:2)
Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 12:3)
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen Aetheris impulsi sonitu mundique fragore Emicuit, rupitque diem, populosque paventes Terruit, obliqua praestringens lumina flamma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:77)
Sic quisque pavendo Dat vires famae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:49)
Nec solum vulgus inani Perculsum terrore pavet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:51)
Audieratque pavens:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:8)
Cumque ali famae populi terrore paverent, Phocais in dubiis ausa est servare iuventus Non Graia levitate fidem, signataque iura, Et caussas, non fata, sequi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:2)
Nec pavet hic populus pro libertate subire, Obsessum Poeno gessit quod Marte Saguntum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:23)
Medio cum Phoebus in axe est, Aut coelum nox atra tenet, pavet ipse sacerdos Acessus, dominumque timet deprendere luci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:13)
Tunc sic adtonitam venturaque fata paventem Rexit magnanima Vulteius voce cohortem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:37)
cum sidera coeli Ante ducis voces oculis humentibus omnes Adspicerent, flexoque Ursae temone paverent, Iidem, cum fortes animos praecepta subissent, Optavere diem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION