라틴어 문장 검색

languente puero uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 9:2)
Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 1:9)
Chirografum prode, parricidarum foedus et nefariae spei pactum, chirografum danti impium, accipienti turpe, patri periculosum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.11)
Miltiades peculatus dampnatus in carcere alligatus decessit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.3)
Pendet nefariae proscriptionis tabula:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:14)
Uerum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus uellent, neque uersutiam nefariae persuasionis refutare uerbis certando sufficerent, inueniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.3)
domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 172:1)
quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis re pro nobis, cum videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 315:1)
paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso cui fit institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est, nisi universam rem publicam eo nefario obstrinxeris quod ominari etiam reformidat animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 489:1)
"atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium vestrum fuerit scire velim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 419:1)
Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 440:2)
illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 178:2)
verum enim vero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros vocet adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 337:1)
Hannibal postquam vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animadvertit, et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent, quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione et praestitit promissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 559:1)
tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentes, instigabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 561:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION