라틴어 문장 검색

ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 107:2)
desiliunt ex equis, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:3)
id male commissum ignavia hostium in bonum vertit qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 337:1)
agite, iuvenes inquit, praestate virtute peditem ut honore atque ordine praestatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 677:2)
quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore deinde animos peditum accendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 693:1)
verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 694:1)
qui cum magna voce exclamasset ut equites qui salvam rem publicam vellent esse ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus velut ad consulis imperium motis, nisi haec inquit, parmata cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 410:2)
dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu arreptum secum in hostem rapit infer, miles, clamitans signum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 81:1)
sic eques, sic pedes, ut praeceperat, pugnant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 132:1)
non equitem, non peditem sustinuere Praenestini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 303:4)
quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas vidit nec posse aperire in hostes viam, revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo, Nostrum inquit peditum illud, milites, est opus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 364:1)
secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 422:1)
dein postquam, ut quisque liberaverat se onere aptaveratque arma, ad signa undique coibant et notis ordinibus in vetere disciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies, consul ad ancipitem maxime pugnam advectus desilit ex equo et Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde sed praedam militi
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 440:2)
haec dicente consule equites infestis cuspidibus circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 519:1)
ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 552:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION