라틴어 문장 검색

Sardiniam quoque adgressi commissoque cum Sardis proelio pulsi ac victi et multis suorum amissis recesserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 222:3)
Harioldus et Reginfridus reges Danorum, qui anno superiore a filiis Godofridi victi et regno pulsi fuerunt, reparatis viribus iterum eis bellum intulerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 228:1)
Venerat et Harioldus de Nordmannia, auxilium petens contra filios Godofridi, qui eum patria pellere minabantur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 294:1)
Cui imperator, quia fama erat Bulgarorum regem a suo quodam optimate aut regno pulsum aut interfectum, respondere distulit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 310:3)
Sed priusquam inde promoveret, nuntium accepit, Nordmannos velle Transalbianam Saxoniae regionem invadere atque exercitum eorum, qui hoc facturus esset, nostris finibus adpropinquare.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:3)
Mortuo dehinc Hludowico fratre suo, pessimo usus consilio regnum ipsius, quod suis filiis pater reliquit, invasit, Aquisgrani palatium cum multitudine venit, sed non ita ut debuit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:2)
Ipse vero et frater eius cum reliquo exercitu Burgundiam petentes civitates, quas tyrannus invaserat, receperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:4)
Indeque fames valida et sterilitas terrae nobis invasit, ita ut accolae terrae prae magnitudine famis sua relinquerent loca.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 47:4)
et quia Ramnulfus obierat, et quia Ebulus et Gotbertus ab illo disciverant, eos aut sibi resociaret aut de regno suo pelleret aut vita privaret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 49:3)
Ragnerus vero comes venit ad regem Karolum et fidem ei promittens suasit illi atque suis fidelibus invadere regnum Zuendebolchi.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:3)
Balduinus vero contra regis voluntatem Perronam invasit, sed sub celeritate amisit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:1)
Interim autem iterum invaserunt pagani partes Frisiae, et interfecta est de paganis non minima multitudo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 53:4)
Iterum eodem anno pagani Christianos invaserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 54:3)
Eodem anno multis in locis gentiles Christianos invaserunt, sed cesi sunt ex eis a Fresionibus plus quam XII.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 63:4)
Nordmanni rursum regem sibi constituunt, cognatum et convocum priori, et Dani iterum, resumptis viribus, navali evectu Christianos invaserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION