라틴어 문장 검색

multa siti prostrata viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, multaque per populi passim loca prompta viasque languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:5)
Certe humorem sale differri sive consumi fit hinc cognitu facile, quod, si duos panes pari magnitudine feceris, unum sale aspersum, sine sale alterum, invenies indigentem salis pondere propensiorem, scilicet humore in eo per salis penuriam permanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:3)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
cibus autem exiguo subministratu paulatim penuriam consolatur;
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:6)
Consideremus et animalia sanguine carentia, quae nullum cibum quaerant penuria caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:4)
ac ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, ex eaque offensione intercluderetur animae vie, inpositam esse arte quadam et ope naturae ἐπιγλωττίδα, quasi claustrum mutuum utriusque fistulae, quae sibi sunt cohaerentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 6:1)
253 Caesar eos aqua intercludit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권16)
sic Sallustius caelo terraque penuria aquarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 227)
fessi rerum hoc est penuria fatigati, id est esurientes, quod fere laborem fames subsequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1781)
in tantam autem cibi penuriam redacti erant in obsidione, ut coriis madefactis et postea frictis vescerentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 65213)
ut primum fari potvit nimius enim dolor et iracundia ei intercluserant vocem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 471)
alii diutinum pulverem et continuum [et] significatum volunt inumbrationemque ex eo solis et caeli factam, id est non moveri caelum, sed consistere, eundemque manere habitum aeris ex continua caligine pulveris, obducto semel caelo et quasi ab oculis intercluso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4083)
ob hoc deri- dens eum Calchas adeo ridere coepit, ut repente intercluso spiritu po- culum abiceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 7211)
sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, cuius generis est magna penuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:4)
augebat etiam molestiam quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius con- iunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat, dole- bamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION