라틴어 문장 검색

Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita via ducat ad perceptiones intellectus, quae sunt notiones verae et axiomata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:3)
Et cum omnis perfectio sit radius Primi, quod est in summo gradu perfectionis, manifestum est quod celum primum magis recipit de luce Primi, qui est Deus. 73.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:8)
Et quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum inputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingit et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:8)
Expeditis his quae ad singularem Christianae fidei professionem attinere videntur, de discretione videlicet trium personarum in una eademque penitus ac simplici divinitatis substantia, juvat in hujus summi boni perfectione contemplanda mentis aciem altius imprimere, ac diligentius singula replicando quaecunque aliquid quaestionis habere videntur, verisimilibus et honestissimis rationibus diffinire, ut quo amplius innotuerit hujus summi boni perfectio, majori unumquemque ad se trahat desiderio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION