라틴어 문장 검색

Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장7)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장22)
Perfricanda vero non diu sed vehementer brachia et crura et calfacienda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장53)
Inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulpure perfricare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장18)
si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장14)
perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장15)
brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장23)
eaedem verbena decoctae, ut inferiores partes foveantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장12)
vehementer omnia praeter ventrem perfricare, ad ignem lumbos scapulasque admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장12)
Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장12)
Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis comprimentibus, ex iisdem aliqua cataplasmata imo ventri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto tuam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장6)
Fovendum primum aqua calida est, deinde utendum est calidis cataplasmatibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장6)
tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leviter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장14)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices vel cucumeris silvestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장28)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliave verbena ex reprimentibus decocta sit, induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION