라틴어 문장 검색

Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
Si vero non erunt muta convivia, cur, ubi sermo permittitur, honestus sermo prohibetur, maxime cum non minus quam dulcedo vini hilarent verba convivium?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:3)
sed a sapiente sic proferetur ut dulcedine quoque non careat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:3)
quod non ex aequo cibis evenit quos nulla sui dulcedo commendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:3)
In musto autem sola dulcedo est, suavitas nulla.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:3)
Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)
et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:2)
Ideo ergo non inebriat mustum in quo est sola dulcedo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:3)
Quod si caloris absit iniuria, tum demum potest lingua incolumi blandimento dulcedinem pro merito eius excipere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:6)
saevumque arcte complexa dolorem Perfruitur lacrimis, et amat pro coniuge luctum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:68)
At qui sponsore salutis Miles eget, capiturque animae dulcedine, vadat Ad dominum metiore via.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:36)
et, nulla captus dulcedine rerum, Non auro cultuque deum, non moenibus urbis, Effossum tumulis cupide descendit in antrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:7)
Lati collibus eminent recessus, Et planus modico tumore vertex Caelo perfruitur sereniore Et curvas nebula tegente valles Solus luce nitet peculiari;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV2)
hinc mulsum quod dulcedine animos nostros permulceat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 664)
per Mercurium autem ob hoc fingitur esse revocatus, quod ipse est deus prudentiae, per quam philosophi deprehenderunt παλιγγενεσίαν vel μετεμψύχωσιν. Tantalus autem hac lege apud inferos dicitur esse damnatus, ut in Eridano inferorum stans nec undis praesentibus nec vicinis eius pomariis perfruatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6038)

SEARCH

MENU NAVIGATION