라틴어 문장 검색

Quae postquam sine mora facta sunt, iubet omnis perfugas vinctos adduci.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장10)
Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, [ex perfugis] cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia accedit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장4)
Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad integrum bellum cuncta parat festinatque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장1)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
praeda omnis ab perfugis corrupta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장9)
Perfugae, minime cari et regionum scientissimi, hostium iter explorabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장6)
Marius interea exercitu in hibernaculis composito cum expeditis cohortibus et parte equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam, quo Iugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장1)
soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 5:3)
Illius ne ea quidem erant, quae tenebat aut vicerat, cum in oceano Onesicritus praemissus explorator erraret et bella in ignoto mari quaereret.
(세네카, 행복론, Liber VII 14:2)
iam primum sagacissimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum verum etiam calles compendiis tortuosos atque pastoria deverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 2:2)
quarum ista calculo primore numerabitur, quod custodias aggerum publicorum nequaquam tabellarius transit inrequisitus, qui etsi periculi nihil, utpote crimine vacans, plurimum sane perpeti solet difficultatis, dum secretum omne gerulorum pervigil explorator indagat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:1)
sub te Dardanius facis explorator opertae, qui Diomedei celat penetralia furti, crevit et inde sacrum didicit puer;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum59)
nec legem dominosve pati, sed perfurit arvis flammatum pecus, huc illuc impellit Adrastus exploratores, si stagna Licymnia restent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권332)
quas Traianus ex parte frustratus est vetando inquiri Christianos, quas nullus Hadrianus, quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam Iudaeorum debellator, nullus Pius, nullus verus inpressit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 6:4)
et sciere perfugae indicio, multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION