라틴어 문장 검색

at nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit, quam non petissem incusaturus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 1장 4:1)
Claudius, defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provinciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, Claudius nepos esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장12)
Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 13장 1:1)
Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam defunctas laudauit e more pro rostris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 6장 1:1)
percussorum autem fere neque triennio quisquam amplius superuixit neque sua morte defunctus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 89장 1:1)
duodecimum annum agens auiam Iuliam defunctam pro contione laudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 1:2)
utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 61장 2:2)
hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et ex qua iam pater erat dimittere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 63장 2:1)
C. et L. in duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae defunctis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 65장 1:3)
Exegit et ipse in uicem ab amicis beniuolentiam mutuam, tam a defunctis quam a uiuis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 4:1)
huius Masgabae ante annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset magna turba multisque luminibus frequentari, uersum compositum ex tempore clare pronuntiauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 4:3)
nam fere quotiens audisset cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et suis εὐθανασίαν similem - hoc enim et uerbo uti solebat - precabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 2:1)
fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 3:1)
Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 4:1)
Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M. Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION