라틴어 문장 검색

cum clamore et tumultu et totius corporis iactatione quos destinavit insequitur adiectis conviciis maledictisque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 115:4)
Feret iste aequo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:1)
occidat illum ciuis iratus, misceat maledicta uulneribus qualia in adulterum maritus adtulerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.29)
Dulcis ad hesternas fuerat mihi rixa lucernas vocis et insanae tot maledicta tuae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 81)
sed dicas non esse tantum forte curanda quae perhorresco.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 17:1)
nullus illi ita inimicus, qui posset eius extorquere maledictum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:9)
Quod perhorrescens ad epistularum transtuli cultum genus omne curae, ne reus cantu petulantiore sim reus actu;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:16)
Dixeris maledicta cuncta, cum ingratum hominem dixeris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 126)
Falsum maledictum malivolum mendacium est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 186)
Habent locum maledicti crebrae nuptiae.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 223)
Maledictum interpretando facias acrius.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 331)
Malitia unius cito fit maledictum omnium.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 363)
etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 1:7)
Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 3:3)
Inde maledicta, convicia sine iustitia odii, etiam suffragia sine merito amoris.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION