라틴어 문장 검색

UTOR et vereor et consolor communia verba sunt ac dici utroque versus possunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 2:1)
Consolor quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum invenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 7:1)
At cum animum, inquit, vestrum erga me video, vehementer consolor et fides virtusque vestra mihi ante oculos versatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 7:3)
Coepit itaque rex ei intra animum suum minus favere et, quemadmodum modicum fermenti totam massam corrumpere solet, regis sagacitas iam passioni suae ex nova offensa irritatae suggerere coepit Stanleium in praelio de Bosworth, licet satis celerikter advenisset ad vitam regis servandam, contra tamen satis diu moratum esse ut de vita rex periclitaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:8)
24. Aestate sequente rex ut matrem suam consolaretur, quam semper unice dilexit et reveritus est, atque ut fidem apud omnes faceret severitatem contra Stanleium (quam imposuit ei necessitas et ratio status) nihil prorsus amori suo erga Thomam fratrem eius detraxisse, profectus est ad Lathamam, ut cum matre et comite hilares aliquos ageret dies, ibique moram nonnullam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 24:1)
Daubeneius eos ferociter admodum adortus est, ita ut fortuna eius dei periclitaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:9)
Porro autem qui simul et semel sortem asserit de relapsu periclitatur, cum enim praetervectum tantas angustias se sentiat ad ingenium redibit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:21)
Est proculdubio consensus inter animam at corpus, atque natura ubi peccat in uno, periclitatur in altero.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:4)
Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in sempiternum ostendit futura
(불가타 성경, 집회서, 48장27)
Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
(불가타 성경, 요나서, 1장4)
Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem".
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장17)
Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장2)
Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장17)
Sed hoc modo consolari quidem diuitiis indigentia potest, auferri penitus non potest;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:34)
Et cum plures adortus esset, pulsus fugatusque inde discessisset nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in navem in qua erant duo Titi Hispani adulescentes, tribuni legionis V quorum patrem Caesar in senatum legerat, et cum his T.
(카이사르, 아프리카 전기 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION