라틴어 문장 검색

tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 279:2)
nos tamen sacra colentes feres, Caesar, si non hoc praeterimus et Vergiliano certe versu testamur, inter tibi serpere laurus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 93:2)
Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 2:4)
Quamvis levia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:5)
" quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant ;
(세네카, 행복론, Liber V 112:2)
Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.
(세네카, 행복론, Liber V 118:4)
A singulorum deinde caedibus in exitia gentium serpit, et inicere tectis ignem, aratrum vetustis urbibus inducere potentiam putat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 150:3)
serpunt enim vitia et in proximum quemque transiliunt et contactu nocent.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:4)
nos Acheloi tecum solitae pulsare vadum, quom iam tumidas vere peracto poneret undas gracilisque gradu serperet aequo nec praecipitem volveret amnem flavus rupto fonte Lycormas;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:2)
an latera circa serpit incertus viae et fluctuante turbidus fumo labat?
(세네카, 오이디푸스 4:24)
serpit in caelum nebulaeque turpes.'
(세네카, Troades 1084:1)
sola Parim Phrygiae fatum componere, sola fallacem Troiae serpere dixit equum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1334)
interius nova saepe adscitaque serpunt pignora conexis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus36)
"sed grates ago servitusque tanti est, quod sub te duce, te iubente cessi, quod tu maximus arbiter meaeque victor perpetuus legere ripae, et nunc limite me colis beato nec sordere sinis malumque late deterges sterilis soli pudorem, ne me pulvereum gravemque caelo Tyrrheni sinus obluat profundi, qualis Cinyphius tacente ripa Poenos Bagrada serpit inter agros, sed talis ferar, ut nitente cursu tranquillum mare proximumque possim puro gurgite provocare Lirim."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana21)
quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae immersit cineri iuvenem primaque iacentis serpere crudeles vidit lanugine flammas, adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum12)

SEARCH

MENU NAVIGATION