라틴어 문장 검색

sed arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque Haterii Agrippae consulis designati indictum reo ultimum supplicium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장4)
et ne provinciae novis oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장11)
quod principium favoris et mater Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장2)
nos saeva iussa, continuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum similitudine et satietate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장6)
non crudelitatem, non clementiam cuiusquam experiar sed liber et mihi ipsi probatus antibo periculum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장5)
multisque patrum orantibus ponerent odia in perniciem itura, mansere infensi ac minitantes donec magistratu abirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장4)
Haterius invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장11)
Ceterum Agrippinae pernicies, quod vix credibile, Plancinam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 26장5)
ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장7)
illud haud ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem adlatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장5)
dein metu ne ad perniciem ultro traherentur, desistunt, Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque regiae peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis tutius haberi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장2)
ac ni caedem eius Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장3)
ac nisi pravitas tam infensa docentium arceatur, eruptura in publicam perniciem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장12)
hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum arma militum interiecissent, caesi milites;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장5)
ob haec mors indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero poteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION