라틴어 문장 검색

inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, ut nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 37911)
lacrimaeque decorae ipse etiam fletus habebat aliquid venustatis, ortus aut a gaudio, ut Terentius o lacrimo gaudio, quod et congruit puero propter victoriam inopinatam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3431)
galeam proiecit inanem'. 'novus' autem est aut magnus, aut inopinatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6703)
nam 'inopinata' diceret, quod non procedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 10419)
sed quia 'inopinor' non dicimus, ideo nec 'inopinatus' facit, sicut et 'nocens' participium est, quia invenimus 'noceo' verbum, 'innocens' vero nomen, quia 'innoceo' non dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 10421)
alii hanc ipsam curam volunt, quod habebat coniugem perniciosam maritis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5204)
castra inimica non tantum hostilia, sed et perniciosa;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3131)
dicendo enim 'multis tamen ante futuri exitio', id est antequam ipsi perirent, ostendit perniciosa esse castra quae ipsis mortem fuerant adlatura.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3133)
fatalem Aenean manifesto numine ferri modo 'fatalem' perniciosum omnibus Aenean, vel exitio futurum omnibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2321)
quod numqvam veriti sumus quia inopinata graviora sunt mala:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 31)
est etiam ille labor c. v. a. iam paulatim tendit ad vitium vituperationem, dicens et infinitum esse earum laborem, ut "cui numquam exhausti satis est", et incertum fructum, ut "et iam maturis metuendus Iuppiter uvis", et ipsum etiam fructum perniciosum, ut "Bacchus et ad culpam causas dedit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3971)
aut mala tactv quae et tacta nocet, et est perniciosa dum tangit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4161)
Quo in adventu eius non possum exprimere sermonibus, quanto quamque inpatienti gaudio exultaverim, cum augeret maxime laetitiam meam amicissimi hominis inopinata praesentia.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 2:1)
"Terrae enim vel Caeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus, proditus, ut in hodiernum inopinato visos caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:13)
itaque in eis perniciosus est error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere in amicitia licentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION