라틴어 문장 검색

Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 9:1)
nam et legati gentium regem adibant, et copiarum duces aderant, et vestibulum satellites armatique conpleverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 10:2)
hic, qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus proclivas incitat undas aurora exoriente vagi sub limina solis, quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt, leviterque sonant plangore cachinni, post vento crescente magis magis increbescunt purpureaque procul nantes ab luce refulgent, sic tum vestibuli linquentes regia tecta ad se quisque vago passim pede discedebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 10:2)
haec circum sedes late contexta locavit, vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:5)
vestibulis abeunt veteres lassique clientes votaque deponunt, quamquam longissima cenae spes homini;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I54)
huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII57)
procul, a procul inde puellae lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV12)
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:4)
Qui enim vestibulum et fauces videt intra ipsam aedem iam sine dubitatione successit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:5)
aut si quid aliud de vestibuli vocabulo intellegendum est, scire desidero.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:6)
sicuti est vestibulum in sermonibus celebre atque obvium verbum, non omnibus tamen qui illo facile utuntur liquido expectatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:3)
Putant enim vestibulum esse partem domus priorem, quam atrium vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:4)
Sed *Caecilius Gallus, vir doctissimus, in libro de significatione verborum quae ad ius civile pertinent secundo vestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem de via aditus accessusque ad fores aedium sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 16:1)
Alii consentientes vestibula eadem esse quae diximus in sensu tamen vocabuli dissentiunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 21:1)
Sive igitur secundum priores per augmentum sive per secundos per diminutionem intellegendum est, tamen vestibulum constat aream dici quae a via domum dividit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION