라틴어 문장 검색

quin et nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 1:2)
altera in admirationem formata sibi quoque eandem speciem aliquot iam noctibus obuersari rettulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:3)
sed nec ipse ignorasse aut dissimulasse ultima uitae suae tempora uidetur, aliquot quidem argumentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 46장 1:3)
additis igitur ad copias duabus legionibus, octo alis, cohortibus decem, atque inter legatos maiore filio assumpto, ut primum prouinciam attigit, proximas quoque conuertit in se, correcta statim castrorum disciplina, unoque et altero proelio tam constanter inito, ut in oppugnatione castelli lapidis ictum genu scutoque sagittas aliquot exceperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 6:1)
Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 2:1)
ac sinisteriore brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad auertendam suspicionem obuoluto, sub ipsam horam dolonem interiecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 1:3)
'di bene fecerunt, inopis me quodque pusillifinxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장11)
Post aliquot menses sana, integra vegetoque corpusculo dormivit in domino et te paupertatulae suae, immo per te pauperes reliquit heredes claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis, dum inter lacrimas tuas illa rideret consci- entia vitae bonae et praemiis futurorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 14:1)
Nec non tamen post aliquot annos omnis reliquias eorum in Etruria ad lacum Vadimonis Dolabella delevit, ne quis extaret ex ea gente, qui incensam a se Romanam urbem gloriaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 3:1)
Cato ille censorius Celtiberos, id est robur Hispaniae, aliquot proeliis fregit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 9:1)
tanta ferarum vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:6)
Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:1)
et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogavitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:4)
Quam rem et alii et hic idem poeta locis aliquot demonstrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 18:1)
abas Abantes aliquot tradunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1215)

SEARCH

MENU NAVIGATION