라틴어 문장 검색

ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando virm bonum ut mendacium dicat, et quidem nonnunquam levioribus causis, ut in pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 44:1)
hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 17:10)
Constitui tamen contumelias perpeti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:2)
intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad sanitatem pervenimus, quia nos aegrotare nescimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 4:3)
Aliud enim quicquid est, aegrotare est, hoc animam egerere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 2:5)
fortiter opstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 37:5)
"Si bonum est," inquis, "fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur, ut ista optabilia sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 3:2)
Non sum tam demens, ut aegrotare cupiam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:5)
sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:6)
Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:2)
Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 6:5)
Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda, quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 9:4)
Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 18:6)
Inde tam multo aegrotamus genere quam vivimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 19:4)
aegrotandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION