라틴어 문장 검색

inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Retro amnes fluant, sol contrario cursu orbem ducat, confugiat sacrilegus ad aras:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 2:15)
Quomodo sacrilegus, quamuis a te seruatus, periret, sic alterius puellae raptor, licet a te seruatus, peribit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 5:12)
ille non dicitur sacrilegus qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecrauit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 10:8)
potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 11:14)
Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 67:1)
Sacrilegi dant poenas, quamvis nemo usque ad deos manus porrigat.
(세네카, 행복론, Liber V 80:3)
Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis colligit, modo neminem.
(세네카, 행복론, Liber VII 38:1)
" Quisquis id, quod deorum est, sustulit et consumpsit atque in usum suum vertit, sacrilegus est ;
(세네카, 행복론, Liber VII 38:3)
ergo, quisquis tollit aliquid, sacrilegus est.
(세네카, 행복론, Liber VII 38:6)
" Deinde, cum effringi templa et expilari impune Capitolium iubet, dicit nullum sacrilegum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum est.
(세네카, 행복론, Liber VII 39:1)
Iniuriam sacrilegus deo quidem non potest facere, quem extra ictum sua divinitas posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit :
(세네카, 행복론, Liber VII 40:6)
Quomodo ergo sacrilegus videtur, qui aliquid aufert sacri, etiam si, quocumque transtulit, quod surripuerat, intra terminos mundi est, sic et sapienti furtum potest fieri ;
(세네카, 행복론, Liber VII 41:1)
" Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi appetant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION