라틴어 문장 검색

Quia videlicet, sicut dictum est, sapientiae est judicare, id est quod ex justitia cuique debeatur, cognoscere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:6)
Sed et quando hominibus apparere ad aliquid docendum Deus legitur, Filio id magis quam alteri personae tribuitur, eo quod docere ad sapientiam necesse pertineat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:16)
Sicut verbum audibile in auditore praecedit intelligibile, quia videlicet prius vox sonat, ut postmodum ex ea intellectus concipiatur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:17)
Spiritu quippe oris nostri, id est anhelitu maxime affectus animi patefiunt, cum videlicet aut prae amore suspiramus, aut prae laboris aut doloris angustia gemimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:4)
et quodammodo multiplex dicatur Deus quomodo et trinus, non secundum quamdam substantiae diversitatem, sed secundum personarum proprietates?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:5)
Bene autem ad imaginem, et similitudinem Trinitatis, hoc est ad expressam similitudinem quamdam trium personarum, homo fieri dicitur, qui et Patrem per potestatem, quam in caeteras creaturas accepit, imitatur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:1)
Ad hanc quoque pluralitatem divinarum personarum illud attinere videtur quod in sequentibus per serpentem dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:3)
Eritis sicut dii (Gen. III, 5), quod, ut superius dictum est, in Hebraico sonat eloim, id est divinae personae potius quam dii diversi, nec non et illa Dominica increpatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:4)
Trina quippe confessio Dei, Trinitatem exprimit personarum, Patris scilicet, et Filii, et Spiritus sancti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:13)
Unitatem vero divinae substantiae Psalmista in eodem aperit, cum post ternam divini nominis prolationem, unum tantummodo Deum in tribus personis intelligens, non conjunxit eos pluraliter, sed singulariter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:17)
Quae videlicet potentia plerumque etiam hoc nomine Deus assignatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:21)
Eo videlicet quod Qeoúû Graece, id est Deus, teste Isidoro, timor interpretatur, et potestas quaelibet timor est subjectorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:22)
I, 1 et seq.) David quoque aeternam Filii generationem ex Patre Deo aperte insinuat, ubi personam Filii introducit loquentis sic:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:27)
Bene autem ad hodie addidit genui, quasi praesens praeteritum, ut videlicet ipsam generationem per hodie praesentem, semper, per genui, perfectam esse indicaret, nunquam scilicet aut cessare, aut incoeptam esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:35)
Item, in eisdem Proverbiis de Filio Dei et ineffabili nomine ipsius quoque Filii manifestissime scripsit, quasi inducens personam admirabilis cujusdam prophetae, hanc inenarrabilem generationem prophetantis atque admirantis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION