라틴어 문장 검색

flebilius aliquid Hectoris magni nece
(세네카, Troades 807:1)
quidquid nil verum statuens Academia duplex personat;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 77)
decora omnia regni accumulant fasces et princeps consule crescit, personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis exsultans Europa sophos, quod rector habens, victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis dum non vis vicisse tibi nimioque pudore quod regnum mereare doles tristique repulsa non moderanda subis quae defendenda putasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 3)
Pallados armisonae festum dum cantibus ortum personat Hismario Thracia vate chelys, et dum Mopsopium stipantur per Marathonem qui steterant fluvii quaeque cucurrit humus, dulcisonum quatitur fidibus dum pectine murmur, C has perhibent laudes laude probasse deam:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 1)
non Artaxata, Susa, Bactra, Carrhas, non coctam Babylona personabo, quae largum fluvio patens alumno inclusum bibit hinc et inde Tigrim.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem6)
aut si pulpita personare socco comoedus voluisset, huic levato palmam tu digito dares, Menander.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium34)
nunc quam diximus hospitalitatem paucis personet obsequens Thalia.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium99)
in tragica saevus et flebilis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 6:4)
nam quod nuper quorumpiam fratrum necessitate multos pertuleritis angores, flebili ad flentes relatione pervenit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:1)
abruptis etiam nunc flebile venis vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae, cum iam egomet cantus et verba medentia saevus consero.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus3)
"nec solum dabo carminum nitorem, sed taedis genialibus dicabo doctam atque ingenio tuo decoram, qualem blanda Venus daretque Iuno forma, simplicitate, comitate, censu, sanguine, gratia, decore, et vestros hymenaeon ante postes festis cantibus ipsa personabo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam25)
hic flebile germen Hesperidum et dirum Phrixei velleris aurum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권97)
quid crastina volveret aetas, scire nefas homini, nos pravum et flebile vulgus scrutari penitus superos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권219)
huic parere dati, quos fertilis Amphigenia planaque Messene montosaque nutrit Ithome, quos Thryon et summis ingestum montibus Aepy, quos Helos et Pteleon, Getico quos flebile vati Dorion;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권73)
Argolicas ululatus flebilis aures impulit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권205)

SEARCH

MENU NAVIGATION