라틴어 문장 검색

"hunc toto capies pro corpore crinem, comere quem frustra me dedignante solebas, huic dabis exsequias, atque inter iusta memento, ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis dilectosque canes ullis agat amplius antris."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권388)
at non magnanimus curavit perdere iactus Aepytus, et fixo transverberat Hoplea tergo pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos, labitur egregii nondum ducis immemor Hopleus, exspiratque tenens - felix, si corpus ademptum neseiat - et saevas talis descendit ad umbras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권173)
e quibus hic aliqua breuiter perstringenda esse putaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.4)
per cuius relationem ad nostram quoque agnitionem peruenere, quae de his pauca perstrinximus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:13)
ut primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 256:1)
deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti ex conluvione omnium gentium, quos non fides teneret, sed merces, liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, volneribus suis ferrum hostile hebetarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 473:1)
nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnes partes conspectum, et umor toto fere gravi armatu nihil gladios aut pila hebetabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 467:2)
terrenique hebetant artus in quantum non hebetant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7321)

SEARCH

MENU NAVIGATION