라틴어 문장 검색

Constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, vir nobili prosapia editus, ingenio facundia forti suavitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena affectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 43:1)
ubi Iesalensium gens fera semet dedidit voluntaria, auxilia praestare spondens et commeatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 44:3)
Post aliquantum deinde temporis Constantium Constantinus ad Licinium misit, persuadens ut Bassianus Caesar fieret, qui habebat alteram Constantini sororem Anatasiam, ut exemplo Maximiani inter Constantinum et Licinium Bassianus Italiam medius optineret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 2:1)
Sed et per alias civitates multa beneficia praestitit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:1)
Godofridus vero, priusquam reverteretur, distructo emporio, quod in oceani litore constitutum lingua Danorum Reric dicebatur et magnam regno illius commoditatem vectigalium persolutione praestabat, translatisque inde negotiatoribus, soluta classe ad portum, qui Sliesthorp dicitur, cum universo exercitu venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:3)
sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto.
(아풀레이우스, 변명 5:2)
tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.
(아풀레이우스, 변명 13:10)
Omnibus ut Clipea praestat mustela marina, mures sunt Aeni, aspra ostrea plurima Abydi.
(아풀레이우스, 변명 37:4)
Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat.
(아풀레이우스, 변명 71:1)
persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat.
(아풀레이우스, 변명 71:12)
suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe inuitaret.
(아풀레이우스, 변명 91:5)
cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse.
(아풀레이우스, 플로리다 18:37)
"Nec ipse ignoro, quam sit arduum, trinis civium corporibus expositis eum qui caedis arguatur, quamvis vera dicat et de facto confiteatur ultro, tamen tantae multitudini, quod sit innocens, persuadere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:5)
"Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo et dominam tuam, cum aliquid huius divinae disciplinae molitur, ostende, cum deos invocat, certe cum reformatur, ut videam:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:5)
"Praestare tibi, Luci, quod cupis, sed propter invidos mores in solitudinem semper abstrusa et omnium praesentia viduata solet huiusmodi secreta perficere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION