라틴어 문장 검색

VIBI RVFI Raptor ille et inpotens dum moriuntur nepotes mei ad ianuam steti:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 3:10)
Inpotens sum, crudelis sum, inmitis, non tamen demens.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 6:4)
Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria repetamus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 11:1)
adeo etiam, quae extra intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 20:3)
Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior gratiorque adversus bene merentes fiam, per quae obligantium obligatorumque animi certent, ut, qui praestiterunt, obliviscantur, pertinax sit memoria debentium.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 37:1)
Quid impotens ?
(세네카, 행복론, Liber III 74:6)
Eodem tempore servos despicis et colis, imperiosus intra limen atque impotens, humilis foris et tam contemptus quam contemnens.
(세네카, 행복론, Liber III 123:1)
Quis est, qui non beneficus videri velit, qui non inter scelera et iniurias opinionem bonitatis adfectet, qui non ipsis, quae impotentissime fecit, speciem aliquam induat recti velitque etiam his videri beneficium dedisse, quos laesit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 79:3)
Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit.
(세네카, 행복론, Liber VII 147:2)
adeo ad bonas spes pertinax animus est.
(세네카, 행복론, Liber VII 151:4)
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 40:2)
Quis tam superbae impotentisque arrogantiae est, ut in hac naturae necessitate omnia ad eundem finem revocantis se unum ac suos seponi velit ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum subtrahat ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 4:1)
Hoc sine dubio, impotens fortuna, captasti, ut ostenderes neminem contra te ne a Caesare quidem posse defendi."
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:5)
Fortuna impotens, quales ex humanis malis tibi ipsa ludos facis !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 95:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION