라틴어 문장 검색

ceterum quamquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 296:1)
et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum, quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia decernentibus, quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 377:1)
dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes suppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 341:2)
omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto, partim iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis suas res Syracusanis restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 18:1)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 162:1)
nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia,quae prudens interdum in exitu est, corrigere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 46:1)
quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 14)
Immo edepol pertinax;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 272)
Nimia nos socordia hodie tenuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2168)
nunc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes, nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis, ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint, ut ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica neque Alexandrina beluata tonsilia tappetia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 28)

SEARCH

MENU NAVIGATION