라틴어 문장 검색

Ex hoc melle solet pestis amara sequi.
(ANONYMUS NEVELETI, De duabus canibus 11:13)
cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redundauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae.
(아풀레이우스, 변명 49:2)
nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas oratio reuoluenda est.
(아풀레이우스, 변명 94:1)
eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat - igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus.
(아풀레이우스, 플로리다 22:4)
"Sed iam pestes illae taeterrimaeque furiae anhelantes vipereum virus et festinantes impii celeritate navigabant."
(아풀레이우스, 변신, 5권97)
Verum Fortuna meis cruciatibus insatiabilis aliam mihi denuo pestem instruxit:
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:2)
Iamque fomento tenui calescens et enutritus ignis surgebat in flammas et totum me funestus ardor invaserat, nec ullum pestis extremae suffugium nec salutis aliquod apparet solacium, et ustrina tales moras non sus- tinens et meliora consilia praevertitur Sed in rebus scaevis affulsit Fortunae nutus hilarior, nescio an futuris periculis me reservans, certe praesente statutaque morte liberans:
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:9)
Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:4)
Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:3)
Tunc inter confertam trepidae multitudinis stragem e tribus iunior offenso lapide atque obtunsis digitis terrae prosternitur, saevisque illis ac ferocissimis canibus instruit nefariam dapem:
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:1)
Ad istum modum praesenti transacto negotio medicus quam celerrime domum remeabat salutifera potione pestem praecedentis veneni festinans extinguere:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:8)
ut a peste qua laborat
(ARCHIPOETA, II45)
paupertatis premor peste
(ARCHIPOETA, II73)
super eos irruens ultione stragis.
(ARCHIPOETA, IX136)
Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 54 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION