라틴어 문장 검색

enimvero audita mutatione principis immittere latronum globos, excindere castella, causas bello.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장10)
nedum pulcherrimo populi Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장4)
Scipionem, Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam latrones et parricidas, quae nunc vocabula imponuntur, saepe ut insignis viros nominat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장11)
igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias et aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores referre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장4)
sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde suffigi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 1:1)
quem tamen scribit conloquio petito insidiatum sibi coniectumque a se in custodiam, deinde urbe interdicta dimissum naufragio uel latronum insidiis perisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 4:2)
' cumque Tetrinius latro postularetur, et qui postularent, Tetrinios esse ait.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 2:5)
His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio adfectis captivos remiges adiecere classi suae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 22:2)
XX milia latronum erant :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 3:2)
"Et ego,, servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dexteram quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 9:8)
"Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis, expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere, usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:5)
"Nam tuum Callisthenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio, cur produci velis:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:50)
puta bene militantem ad victorie dignitatem, bene autem regentem ad regni, nec non mendacem ad ruboris dignitatem, et latronem ad eam que est mortis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 15:3)
hortemur, igitur, cives, animosque mutuos nobis invicem addamus, et gentibus omnibus salutare documentum, virum liberum, solo natali pro libertate certantem, quovis servo conductitio aut latrone meliorem et superiorem esse, praebeamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.44)
Vt iugulent hominem surgunt de nocte latrones;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0216)

SEARCH

MENU NAVIGATION