라틴어 문장 검색

Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quaesisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:13)
"nemo petit, modicis quae mittebantur amicis a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat largiri;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V51)
Sed hos praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia victoria recuperavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 12:1)
Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quinctii dictatoris imperio in medio foro magister equitum Servilius Ahala confodit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 17:3)
Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum - nec nominare ipsos pudebit - castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 7:1)
sed a Pisone perdomiti in ipsa captivitate rabiem ostendere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:3)
sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam, dicit vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 18:2)
Idem Cicero de Pisone genero et M. Lepido lepidissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:4)
Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:2)
Piso ait vitulam victoriam nominari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 14:1)
Atria Pisonum stabant cum stemmate toto Et docti Senecae ter numeranda domus;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XL1)
Pisones Senecasque Memmiosque Et Crispos mihi redde, sed priores:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVI4)
unde est quem Romulus acer asylum rettulit, non 'statuit'. quem locum deus Lucoris, sicut Piso ait, curare dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 76113)
fudit autem non iniuriose dictum est, ut in Pisonem quae te beluam ex utero, non hominem fudit, sed celeritatem parientis ostendit, quod infantibus dicitur omen felicitatis adferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1392)
Aeneas sane quidam 'sane' pro valde accipiunt, ut Cicero pro Quinctio sane ceterarum rerum pater familias et prudens et attentus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 481)

SEARCH

MENU NAVIGATION