라틴어 문장 검색

Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
. . Ergo exclamat Oenothea imperio parete . . . detersisque curiose manibus inclinavit se in lectulum ac me semel iterumque basiavit . . . |Oenothea mensam veterem posuit in medio altari, quam vivis implevit carbonibus, et camellam etiam vetustate ruptam pice temperata refecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:2)
iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:2)
Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 14:1)
Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:1)
Fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, Et latere ex omni dulce queruntur aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 13)
sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, nec tua mordaci pumice crura teras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:348)
fusca vocetur, nigrior Illyrica cui pice sanguis erit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 93:4)
si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, Memnonio cycnos esse colore putem, sed neque mutatur nigra pice lacteus humor, nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 330)
adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem, non mordenda mihi turba fidelis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1422)
antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권206)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
nam pumice vivo et levibus tofis nativum duxerat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:4)
Pumice multicavo nec levibus atria tophis structa subit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION