라틴어 문장 검색

vlulante tumultu ululatum veteres etiam vocem, quae redditur initio proelii, dicebant, quam Graeci ὀλολυγήν vocabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6621)
"Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et calvis sacerdotibus luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:3)
Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito strigae stridere coepe runt;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:6)
iacet sacerdos inter aras victima terramque plangit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:27)
Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:2)
ululatus quidem - neque enim alio vocabulo potest exprimi theatris quoque indecora laudatio - large supersunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 13:2)
excipiunt servi fideliores, concubinae cum ululatu et clamore concurrunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 3:2)
Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:2)
Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis Et rigido teneras ungue notate genas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 62)
Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos Pectoraque insana plangis aperta manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 629)
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum, immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum victor et Evandrum ruricolasque vocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars urbis de bove nomen habet, nec tacet Evandri mater prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권327)
ut clamata silet, montes ululatibus implent et feriunt maesta pectora nuda manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권314)
vota valent meliora, cadit Mezentius ingens atque indignanti pectore plangit humum, venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권612)
vix bene desierat, complent ululatibus auras Thyades effusis per sua colla comis, iniciuntque manus puerumque revellere pugnant, quos ignorat adhuc, invocat illa deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권331)
Plangere nuda meis conabar pectora palmis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION