라틴어 문장 검색

Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 26:1)
denique ab incauto nimium petit ille marito, se quoque uti servet, peccet ut illa minus, scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas cur totiens clausas exercet ante fores, multaque dat furti talis praecepta docetque qua nuptae possint fallere ab arte viros, non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus et placet, et iam te principe notus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1208)
Qui in montibus adolevit, vel puer prope rivum sedebat potaturus, vel in sui suburbii platea ludebat, cum ad ea loca redit, animadvertit ad propriam reciperandam identitatem se vocari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:5)
Exempli gratia curam habent de quodam loco publico (aedibus, fonte, monumento derelicto, prospectu, platea), ad custodiendum, restituendum, melius vel pulchrius faciendum aliquid quod ad omnes pertinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 294:2)
inpavidas lupus inter oves tristis obambulat et rabidum sanguinis inmemor os cohibet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum45)
clamor nauticus aethera plangens atque ululans ferit cum stridore rudentium, nec quidquam suberat spei mergendis prope naufragis, cum Christum procul aspicit pallens turba periculis calcantem pedibus mare, ac si per solidam viam siccum litus obambulet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr2)
interea dum torta vagos ligat infula crines fatalesque adolet prunas innupta sacerdos, fertur per medias ut publica pompa plateas pilento residens molli, seque ore retecto inputat attonitae virgo spectabilis urbi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2375)
tales plateis omnibus exquirit, adsuetos ali ecclesiae matris penu, quos ipse promus noverat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.49)
Christus in totis habitat plateis, Christus ubique est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.17)
vernare multis floribus stramenta testarum videt ipsumque vulsis nexibus obambulantem pangere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.96)
"quem servulorum non rear vilissimum, nudus plateas si per omnes cursitans pulset puellas verbere ictas ludicro?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.159)
"aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, lux in duobus fervet una festis, nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, et his et illis perfruamur hymnis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.24)
sic elocutam publicitus iubet flexu in plateae sistere virginem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis16)
caecus corusco lumine corruit atque in plateae pulvere palpitat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis20)
Praeterito hac recta platea sursum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 2124)

SEARCH

MENU NAVIGATION