라틴어 문장 검색

verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:3)
Gratae sunt tibi meretrices, quia continua eas largitate ditasti, uterque delectabuntur scientes his dictis suam conscientiam non gravari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:4)
Si me, Disarius inquit, aliquis ex plebe inperitorum de hac quaestione consuluisset, quia plebeia ingenia magis exemplis quam ratione capiuntur, ammonuisse illum contentus forem institutionis pecudum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:1)
latuit plebeio tectus amictu Omnis honos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:9)
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus, Et non plebeios luctus testata cupressus, Tum primum posuere comas, et fronde carentes Admisere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:20)
quamquam plebeio tectus amictu, Indocilis privata loqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:46)
sed sorte frequenti Plebeiaque nimis careo dimissa marito.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:29)
Ipse ego, privatae cupidus me reddere vitae, Plebeiaque toga modicum componere civem, Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:27)
Illic, plebeia contectus casside vultus, Ignotusque hosti, quod ferrum, Brute, tenebas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:15)
Da vilem Magno plebeii funeris arcam, Quae lacerum corpus siccos effundat in ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:12)
At meretrix abigit testem veloque seraque Raraque Submemmi fornice rima patet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXIV2)
Quis Floralia vestit et stolatum Permittit meretricibus pudorem?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV4)
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis, Veientana tuam si domat uva sitim, Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae, Contentus nostra si potes esse toga, Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse, Si tua non rectus tecta subire potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIII4)
Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas, Ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VIII Far1)
Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri, Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCIV Calices audaces1)

SEARCH

MENU NAVIGATION