라틴어 문장 검색

erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa, nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se concussere ambae, mulier saevissima tunc est, cum stimulos odio pudor admovet.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X132)
Causa belli prope erubescenda.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 3:1)
Posteri centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaeque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 3:1)
tum caput atque umeros plexis redimire coronis floribus et foliis lascivia laeta movebat, atque extra numerum procedere membra moventes duriter et duro terram pede pellere matrem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:11)
Haec nec mihi erubescendum est ignorare peregrino:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:5)
Non solum tibi, inquit, Hore, cum sis Aegypto oriundus, sed ne nobis quidem, quibus origo Romana est, erubescendum puto quaerere quod quaesitu dignum omnes veteres putaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:2)
Tunc Servius, postquam magis silentium erubescendum vidit, ad libertatem se similis relationis animavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 13:1)
Erubuit Caesar, venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum sed etiam ingratus videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:5)
Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:2)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
In tanta ergo differentia paene erubescendum est conparare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:3)
An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:1)
His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 1:1)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION