라틴어 문장 검색

Admirantur igitur communiter illi quidem omnia, quae magna et praeter opinionem suam animadverterunt, separatim autem, in singulis si perspiciunt necopinata quaedam bona.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:2)
Quae qui in utramque partem excelso animo magnoque despiciunt, cumque aliqua iis ampla et honesta res obiecta est, totos ad se convertit et rapit, tum quis non admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:5)
Maximeque admirantur eum, qui pecunia non movetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:3)
qui has pecuniarum effusiones non admiremur, quae fiunt ad multitudinem deliniendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:6)
Qui cum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus petivit, ut se ad amicitiam tertium ascriberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 55:4)
Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir bonus, nescire fateatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:4)
eius enim quidam eloquentiam admirantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 2:3)
quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem, quod mihi [in] oratoribus inridendis ipse esse orator summus videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 47:2)
in quibus Char- madas solebat ingenium tuum, Crasse, vehementer admirari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 93:3)
Tum Crassus 'atqui arbitror, Sulpici, cum audieris, non tam te haec admiraturum, quae dixero, quam existimaturum tum, cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 137:1)
Verecundius hac de re iam dudum loquor, quod adest vir in dicendo summus, quem ego unum oratorem maxime admiror;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 171:3)
Quorum ego copiam magnitudinemque cognitionis atque artis non modo non contemno, sed etiam vehementer admiror;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:3)
neque vult ita sapiens inter stultos videri, ut ei, qui audiant, aut illum ineptum et Graeculum putent, aut, etiam si valde probent ingenium, oratoris sapientiam admirentur, se esse stultos moleste ferant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 221:3)
Quod vero impudentiam admiratus es eorum patronorum, qui aut, cum parva nescirent, magna profiterentur aut ea, quae maxima essent in iure civili, tractare auderent in causis, cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei facilis est et prompta defensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 237:1)
Ac mea quidem sententia - frequens enim te audivi atque adfui - multo maiorem partem sententiarum sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION