라틴어 문장 검색

neque tamen genus id orationis in consolando non valet, sed id haud sciam an plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 55:4)
velut in Gorgia Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Archelaum Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, haud scio inquit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:5)
Sed quomodo dicunt - ego nihil scio, sed audivi - quom Incuboni pilleum rapuisset, [et] thesaurum invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:20)
nec auguria novi nec mathematicorum caelum curare soleo, ex vultibus tamen hominum mores colligo, et cum spatiantem vidi, quid cogitet scio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:4)
Fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine summa nescire non possum.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 11 2:5)
Scio nonnullis ita videri, sed ego - forsitan fallar - persuasum habeo posse fieri ut sit actio bona quae non sit bona oratio, non posse non bonam actionem esse quae sit bona oratio.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 9:2)
Scio quae tibi causa fuerit impedimento, quominus praecurrere adventum meum in Campaniam posses.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 1:1)
Hoc quoque familiare, quod elegi non bene sed melius - scio - lecturum, si tamen non fuerit perturbatus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 1:5)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Scio, domine, memoriae tuae, quae est bene faciendi tenacissima, preces nostras inhaerere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 121)
Scio, domine, quantum beneficium petam, sed peto a te cuius in omnibus desideriis meis indulgentiam experior.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 3:1)
quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum sis ope, solandus cum simul ipse fores, pro quibus affirmat fore se memoremque piumque, sive diem videat sive tegatur humo, per caput ipse suum solitus iurare tuumque, quod scio non illi vilius esse suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 418)
Pol is quidem iam hic aderit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 119)
Ita pol est ut dicis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 128)
O Aeschine, Pol haud paternum istuc dedisti.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 412)
has non nosse te et certo scio;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 537)

SEARCH

MENU NAVIGATION