라틴어 문장 검색

peto igitur a te in maiorem modum, quod sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione accommodes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 2 1:2)
quo modo autem moveri animus ad adpetendum potest, si id quod videtur non percipitur adcommodatumne naturae sit an alienum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 34:3)
nam quo modo non potest animal ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam adpareat (Graeci id οἰκεῖον appellant), sic non potest obiectam rem perspicuam non adprobare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:3)
o vitam honestam atque eius modi ut libentibus animis ad eius testimonium vestrum ius iurandum accommodetis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 4:5)
sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus unum me anteferre Demosthenem, quem velim accommodare ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam in aliquo ipse cognoverim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:1)
Omnes enim qui probari volunt voluntatem eorum qui audiunt intuentur ad eamque et ad eorum arbitrium et nutum totos se fingunt et accommodant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장2)
ad Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui se accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 1:1)
is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장1)
Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi orationis - quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi - an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장5)
non ad unam enim rem aliquam, sed ad pluris accommodatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 3:3)
quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum modus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 2:8)
Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu - sic enim appellamus controversiarum genera - , sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda, quam quisque curationem recipere possit, videndum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 79:9)
Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam Nobis, quam dextrae gladium dum accommodet alter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:10)
ex qua cum summa utilitas existit ad res ponderandas, tum maxume ingenua delectatio et digna sapientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:2)
itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION