라틴어 문장 검색

Impii enim pacem nullatenus habere possunt, Ysaiatestante qui ait, "Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest,reddundant fluctus eius in conculcationem et lutum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 64:5)
"Seculum enimhoc quasi pons instabilis:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:15)
Non de ponte cadit qui cum sapientia vadit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 109:1)
Fluctus ille magnus est, navicula autem minima et grex ovium innumerabilis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:10)
quarum una ad civitatem per vadum, alia per pontem ducebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:5)
Et senex ait quod brevior erat via per vadumad civitatem duobus miliaribus quam via per pontem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:7)
Sed tamen citius, inquit, ad civitatem venire potestis per pontem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:8)
Sed noset senex noster qui per pontem transivimus, sine impedimento et absqueomni incommodo processimus et eos super ripam fluminis adhuc iacturam deflentesrepperimus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:11)
Si nobiscum per pontem perrexissetis, hoc impedimentum non haberetis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:13)
Saeculum est quasi pons:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 203:2)
Saeculum est quasi pons instabilis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 204:2)
XXVIII, 5), id est, nolite timere a peccatis saeculi, nolite timere ab iniquitatibus mundi, nolite timere a fluctibus corporalium passionum, ego sum peccatorum remissio:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 6:21)
non intelligitis, non advertitis senectutem hanc miseriarum esse veteranam, processionemque aetatis aerumnarum stipendia, et scylleo quodam usu circumsonari nos quotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere, et in his delectari, sicut illud non tam aeternum animal, quam immortale malum?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:6)
ipsarum Ecclesiarum diversos fluctus tempestatesque vel praesentes subire, vel animo recipere, quis tam fortis ut patienter ferat?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:7)
Tarde enim inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION