라틴어 문장 검색

Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:4)
quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 1:5)
deinde orae uulsella prendendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:5)
Ibi linum prehendendum uinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 7:3)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:3)
Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub eaque quod uolumus excidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 8:6)
- Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusio[ne] sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:2)
Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:2)
Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:1)
si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 14:2)
rursum iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 1:3)
difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 1:5)
Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 1:2)
Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat, porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, V De signis longi morbi. 1:3)
Quos lienis male habet, si tormina prehenderunt, deinde versa sunt vel in aquam inter cutem, vel in intestinorum laevitatem, vix ulla medicina periculo subtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION