라틴어 문장 검색

» Rex autem ut haec respondit, jussit eosdem legatos ducis honorifice in palatio suo hospitari in loco qui dicitur Pannonia, ubi per dies octo omnia illis necessaria in ipsa regis mensa affluenter ministrata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:5)
Turci vero videntes se nihil proficere, sed omnem laborem suum incassum consumi, hos in praesidio vix defensos deserentes, ad Corbahan principem multitudinis regressi sunt, vires sibi hominum augeri adhuc poscentes, et sic in crastinum praesidium ejusque tutores deleri posse astruentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:6)
Dehinc universi qui aderant, et hanc obsideri poscebant, eo quod esset una ex his civitatibus gentilium quae assidue rebellabant, a rege commendati et admoniti sunt ut quisque in sua rediret, et se ad hanc expeditionem rebus necessariis et armis providerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:2)
navalem vero exercitum Babyloniae abesse, dextras sibi dari poscunt, et urbem cum turribus et clavibus in regis manibus reddi, sub hac tamen conditione ut ammiraldus praeses civitatis, et quibus esset animo, cum rebus suis, quantum valerent collo et humeris deferre, pacifice egrederentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:2)
Turci defensores praesidii, videntes ruinam suarum turrium, et quomodo Tankradus eos longo tempore obsedisset et adhuc obsidere decrevisset, donec praesidium caperetur, dextras sibi dari poscunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:6)
In fide enim ministrare debes virtutem, ut beatus Petrus in epistolasua secunda ait, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:20)
Vos autem curam omnen subinferentes, ministrare in fide vestra virtutem,in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinenciam, in abstinenciaautem pacientiam, in pacientia pietatem, in pietate autem amorem fraternitatiscaritatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 39:1)
Et eciam MarcialisCocus dixit, Qui iustis sanctisque viris, Tigille, ministrat, Sumit ubi donat, spargit et accumulat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:4)
Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat, Posse suum superans, se minus ipse potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:1)
Et alius dixit, "Subiectorum statum et condiccionem non dominio, sed iudicioregas, ut propriam domum non possidere, sed pocius ministrare puteris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 104:3)
Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:11)
Et alibi idem dixit, Desperare nocet, votum labor inprobus implet Arsque vigil magnas sepe ministrat opes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:8)
Ne properes oro, spatium pro munere posco.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 22:1)
Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat, Posse suum superans, se minus ipse potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:1)
Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat, Posse suum superans, se minus ipse potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION