라틴어 문장 검색

ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 215:4)
ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus summum aut multos infra nos videbimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 277:1)
Tunc Caesaris tui opera, ut per omnia saecula domestico narrentur praeconio, quantum potes, compone ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 43:4)
praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 6:3)
ferro es nati moritura tui, cuius facinus vix posteritas, tarde semper saecula credent.
(세네카, 옥타비아 5:33)
age, anime, fac quod nulla posteritas probet,
(세네카, Thyestes 197:1)
credibile in aevo quodque posteritas neget -
(세네카, Thyestes 770:1)
nec non ille tui casus memorator Homerus posteritate suum crescere sensit opus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 119)
nil tibi sit rauco praeconia classica cornu flare, nec Aonium tingere Marte nemus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 319)
Mars clangente tuba patris praeconia dixit laudavitque sono fulmina fulmineo;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli2)
I nunc et veteris profer praeconia Tulli, aetas cana patrum, quod pulchro hortamine mendax occuluit refugi nutantia foedera Metti!
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 124)
"Et ne posteritas dubitet quis conditor extet, fixus in introitu lapis est;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem72)
igitur iste sic praefectorius, sic senator, cuius moribus quod praeconia competentia non ex asse persolvo, generi sui moribus debeo, multorum plus quam bonorum odia commovit adhuc ignoranti mihi, adhuc amico, tamquam saeculo meo canere solus versu valerem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 7:1)
Amo in te quod litteras amas et usquequaque praeconiis cumulatissimis excolere 1 contendo tantae diligentiae generositatem, per quam nobis non solum initia tua verum etiam studia nostra com- mendas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 1:1)
non enim potest umquam civicis pectoribus elabi, quem te quantumque nuper omnis aetas ordo sexus e semirutis murorum aggeribus conspicabantur, cum interiectis aequoribus in adversum perambulatis et vix duodeviginti equitum sodalitate comitatus aliquot milia Gothorum non minus die quam campo medio, quod difficile sit posteritas creditura, transisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION