라틴어 문장 검색

Quīntus monumenta vīsere volēbat magistrumque rogāvit nē nāvem solveret dōnec rediisset.
Quintus는 기념물을 보기 원했고, 스승에게 돌아오기 전까지 배를 풀지 말라고 부탁했다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus mīlitat3)
postrīdie Rūfus eīs ante lūcem excitātīs imperāvit ut ad lēgātum festīnārent; ille eōs ad Brūtum dūxit, quī multa eōs rogāvit. tandem 'iuvenēs prūdentēs' inquit 'vidēminī et strēnuī. vōs in exercitum meum accipiam.'##
다음날 Rufus는, 해가 뜨기 전에 그들이 깨워질 때,(그들을 깨우면서) 사령관에게 서둘러 가라고 명령했다; 그는 그들을 Brutus에게 이끌었고, 그는 그들에게 많은 것을 물어보았다. 그는 마침내 말했다. '너희는 신중하고 힘찬 젊은이들로 보이는구나. 너희를 나의 군대에 받아들겠다.' (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus mīlitat17)
Responditque rex Salomon et dixit matri suae: " Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae ".
이에 솔로몬 임금이 어머니에게 대답하였다. “어찌하여 어머니께서는 아도니야를 위하여 수넴 여자 아비삭을 청하십니까? 차라리 그에게 나라를 주라고 청하시지요! 그는 저의 형이고, 또 그의 편에 에브야타르 사제와 츠루야의 아들 요압도 있으니 말입니다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 2장22)
Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt;
저는 이들을 위하여 빕니다. 세상을 위해서가 아니라 아버지께서 저에게 주신 이들을 위하여 빕니다. 이들은 아버지의 사람들이기 때문입니다. (불가타 성경, 요한 복음서, 17장9)
"genus est rogandi rogare non posse."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 6:3)
quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me absolveret et licentiam /f.12va/ daret vivendi monastice ubicunque mihi competens locus occurreret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:2)
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
in hoc tandem consensimus, ut pro viribus nostris, imo divinae gratiae supplemento, quod postulant aggredi tentaremus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:17)
atque hoc modo cum fides ipsa postulati beneficii astruatur, tamen ipsa operis divini efficacia commendetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:10)
Facile enim creditur facturus esse bonum quod rogatur, qui et facere id sicut voluerit, potest, et benignissimus esse cognoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:11)
Qui etiam videlicet Filius quoties humanitas ejus opem unitae sibi divinitatis implorat, aut quascunque ei preces fundit, solo Patris utitur vocabulo, ipsam scilicet commemorando potentiam qua potens est efficere quod rogatur, veluti cum dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:7)
Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:29)
Ita loquens David in psalmo tres spiritus postulat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:7)
Et sedens unus a dextris, et alius a sinistris ejus, rogabant animam ejus ut egrederetur, et non exibat quasi nolens relinquere corpus suum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:5)
Petite orando, quaerite disputando, pulsate rogando.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION