라틴어 문장 검색

ita propter carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장34)
Ego autem, Caesar, non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed potius tenuitatem cum bona fama quam abundantiam cum infamia sequendam probavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말22)
itemque corpora, quae nascuntur sub septentrione, a febri sunt timidiora et inbecilla, sanguinis autem abundantia ferro resistunt sine timore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장15)
ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt acutum, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장30)
e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse civitas incolumis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말6)
cibi vero non habuissemus abundantiam, nisi iuga et aratra bubus iumentisque omnibus essent inventa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION