라틴어 문장 검색

adsidue uinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:3)
deinde omnes potiones aqua frigida includere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:4)
Cui uero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et uomere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 4:1)
at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens aluus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 4:2)
Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leue, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquieuit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 4:3)
si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesicam sed intestina descendit);
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:3)
At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et uentrem molliant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 3:1)
Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 1:1)
Ex potionibus uero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, uinum aut dulce aut uehemens aut mustum aut magnae uetustatis ualentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:1)
firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:5)
aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 1:8)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel frigidae uel feruentes, apsinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 3:3)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 27장 1:2)
Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:3)
os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamuis id tempus potioni aptum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION