라틴어 문장 검색

ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio.
(카이사르, 아프리카 전기 87:2)
Itaque posteaquam castra non potuerant potiri, Uticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticenses interfecerunt domosque eorum expugnaverunt ac diripuerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 87:9)
Id adveniens potitur, deinde Hadrumetum pervenit.
(카이사르, 아프리카 전기 89:2)
Zamenses interim legatos de his rebus ad Caesarem Uticam mittunt, petuntque ab eo uti antequam rex manum colligeret seseque oppugnaret, sibi auxilium mitteret:
(카이사르, 아프리카 전기 92:1)
Pompeio profugissent, cum … et ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia detinetur, … quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem uniuscuiusque civitatis confugere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 1:2)
Pompelo discessissent, Caesari obviam venissent, a quibus nuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse, quod nec opinantibus adversariis eius provinciae potitus esset, simulque quod tabellariis, qui a Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 2:3)
Pompeius adulescens Uliam oppidum oppugnabat et fere iam aliquot mensibus ibi detinebatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:4)
Ita fretus opinione tertia vigilia profectus castellum oppugnare coepit [ut laborantibus succurreret nostri].
(카이사르, 히스파니아 전기 9:2)
Qua spe nonnulli dum sine periculo murum ascendere et oppido potiri posse se sperant, postero die ad murum opus facere coeperunt, et bene magna prioris muri parte deiecta [in oppidum intraverunt].
(카이사르, 히스파니아 전기 13:8)
Quod factum licet necopinantibus nostris esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque vulneribus adfectos oppido represserunt, praedam armaque eorum sunt potiti vivosque aliquos ceperunt;
(카이사르, 히스파니아 전기 16:4)
Ita ante diem XI Kalendas Martias oppido potitus imperator est appellatus.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:11)
Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:8)
Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:5)
Ita Caesar oppido potitus.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:8)
Carteienses, dum Caesar in itinere reliqua oppida oppugnat, propter Pompeium dissentire coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION